monumenta.ch > Isidorus > 11
Isidorus, De Natura Rerum, X. De quinque circulis. <<<     >>> XII. De coelo.

CAPUT XI. De partibus mundi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Partes mundi quatuor sunt: ignis, aer, aqua, terra. Quarum haec est natura: ignis tenuis, acutus et mobilis; aer mobilis, acutus et crassus; aqua crassa, obtusa et mobilis; terra crassa, obtusa, immobilis. Quae etiam sibi ita commiscentur. Terra quidem crassa, obtusa et immobilis, cum aquae crassitudine et obtusitate colligatur. Deinde aqua aeri crassitudine et mobilitate coniungitur. Rursus aer igni communione acuti et mobilis colligatur. Terra autem et ignis a se separantur, sed a duobus mediis aqua et aere iunguntur. Haec itaque ne confusa minus intelligantur, subiecta expressi pictura.
2 [

CAP. XI.---N. 2. Caeterum sanctus Ambrosius. Lib. III, cap. 4.

Ibid. Iugabiles qualitates. Ita Ovet. Iugales, reliqui et Ambros.

]
Caeterum sanctus Ambrosius eadem elementa per qualitates quibus sibi invicem quadam naturae communione commiscentur ita his verbis distinguit: Terra, inquit, arida et frigida est; aqua frigida atque humida; aer calidus atque humidus; ignis calidus atque siccus. Per has enim iugabiles qualitates sic sibi singula commiscentur. Terra enim, cum sit arida, et frigida, coniungitur aquae per cognationem qualitatis frigidae. Rursus aqua aeri per humorem, quia humidus est aer. Aqua vero quasi quibusdam duobus brachiis frigoris, atque humoris, altero terram, altero aerem videtur complecti, frigido quidem terram, aerem humido.
3 [

3. Per quemdam chorum concordi societate conveniunt. Per quemdam chorum concordiae societatisque, Ambrosius.

Ibid. Unde et Graece στοιχεῖα. Mendose libri omnes, κοινά. Nam, praeterquam quod apud Ambrosium et Basilium στοιχεῖα, etiam XIII Etymolog., cap. 3: Graeci autem elementa στοιχεῖα nuncupant, eo quod sibi societatis concordia, et communione quadam conveniant.

]
Ipse quoque aer medius inter duo compugnantia per naturam, hoc est, inter aquam et ignem, utrumque illud elementum sibi conciliat, quia aquae humore et igni calore coniungitur. Ignis quoque, cum sit calidus, et siccus, calore aeri annectitur, siccitate autem in communionem terrae sociatur, atque ita sibi per hunc circuitum, quasi per quemdam chorum concordi societate conveniunt. Unde et Graece στοιχεῖα dicuntur, quae Latine elementa vocantur, eo quod sibi conveniunt et concinunt. Quorum distinctam communionem subiecti circuli figura declarat.